Huius ecclesiae lapideae, quae olim fuit filialis in Bleswitz, collator esse praetendit dominus
Christophorus Graseman actu Tragoner Leutenant in capitaneatu Vratislaviensi. Ecclesia aestimatur
s. Ioanni baptistae sacra, caius dies dedicationis celebratur dominica ante festum s. Matthaei, et
fertur olim fuisse splendida peregrinatio ad hanc ecclesiam, quae habet altare violatum cum
antiquis statuis, 2 stanneis candelabris et antiquo crucifixo sine pede, supra quod fornix lapideus,
reliquum est ligneum tabulatum constans quadrangularibus tabulis, quae in medio deauratis rosis
exornatae, pavimentum sub fornice lateritium, alias ligneum. Tabernaculum muratum sine venerabili,
ferrea tamen crate clausum. Baptisterium nimis adstans altari lapideum, continens supra asserculum,
intus flavam scutellulam ex argilla absque aqua, affert eam secum Peicherwitio, sedilia bene dis¬
posita et picta. Ecclesiae porta ferramentis munita et sacristiae tota ferrea inferius incurvata, quae
claudi non potest; fornicata est, sed valde humida, in ea nullum reperi ornatum, quam almare
vacuum et apertum, telis aranearum plenum et oblongam cistam. Tectum ligneum et plane lacerum,
in medio tecti turris lignea ex pulsu mobilis cum tribus campanis, minor rupta. Coemiterium
muratum undique emendandum. Parochus, qui in Peicherwitz, fruitur horto et semi altero manso,
quos locavit vitricis. Domus parochialis olim exusta, locus eius distat procul ab ecclesia, nec
signum apparet, ubi fuerit, similis etiam est constitutio cum scribae domo, cuius nec locum scire
volunt. Villa haec habet 30 mansos, ab uno manso venit parocho unus modius siliginis et unus
avenae mensurae Strigoviensis, alii dant grossum mensalem. Scriba Peicherwicensis est et huius
ecclesiae, de manso duos panes et duos manipulos siliginis percipit. In loco baptizantur et
copulantur, cum sint alias omnes haeretici; ferebatur parochum raro hic concionari, solummodo,
Tłumaczony, proszę czekać..