Villa Titi
Quiuntus interrogat:
- Dic mihi amice ubi est domus tua. Est-ne tibi domus magna? Ubi habitas?
Titus de domo sua narrat:
- Villam et fundum parvum habeo procul a Roma, trans Rhodanum fluvium. Villa mea non longe a Massilia abest. Ibi cum familia vitam ago. Ibi habitamus. Fundus meus inter fluvium et silvam situs est. Circa villam sunt agri et vineae. Agris vineis-que villa cingitur. In horto post villam non solum rosas sed etiam cepulam et alium invenire potes. Ante villam platani umbram dant. Servi in agris aut in vineis laborant. Agros vineas-que servi colunt. Hortus quoque a servis colitur. Hortum statua Priapi dei custodit. Equi et vaccae a servis custodiuntur. Servi equos et vaccas mene e stabulis in pascua ducunt. Vespere bestiae numerantur. Si nulla bestiarum abest, e pascuis in stabula ducuntur. Nonnumquam tamen vacca aut vitulus longe quaeritur sed inveniri non potest. Lubi enim e silva veniunt et vitulos devorant. Equi quoque a lupis devorantur.
Dum ego domo absum, vilicus fundum curat et servis meis praeest. Servi qui non laborant sed in umbra platani dormiunt, a vilico puniuntur. Servos bonos vilicus laudat. Servi vilicum timent et vilivo parent.
Tłumaczony, proszę czekać..