Hodie de Europae historia et de linguaem Latinae fortuna dicere nobis placet. Cum de Europae historia disputamus historiam Graeciae antiquae et Romae aeternae revocare in memoriam debemus.
Graecia antiqua Romae antiquae tamquam magistra erat. Roma enim litteris ac doctrinis Graecis sapientiam suam augebat. Postea Roma, ut scimus, multas Europae terras superabat et litteras disciplinasque varias in Europa propagabat. Itaque lingua Latina tota fere Europa usitata erat, etiam in Polonia, patria nostra, florebat. Incolae cunctarum fere Europae terrarum linguam Latinam discebant, discunt et discent. Itaque multis in Europae terris lingua Latina olim nota erat et hodie nota est. Variis in disciplinis scientificis non solum linguam latinam sed linguam Graecam adhibemus. Etiam sententiae Latinae olim notae erant et hodie notae sunt. Notitiam linguae Latinae necessariam esse intellegitis.
Tłumaczony, proszę czekać..
