Flash sulla Campania antica.
Campania Italiae terra est. In Campania sunt Cumae. Cumarum incolae Sibyllam colunt et adorant: saepe Sibyllae, sicut deae, permultas hostias immolant. Praeterea duram agricolarum vitam amant ac mercaturas in proximis terris faciunt. Apud Cumas, Baiae delectant advenas: aquae enim calidae ex ora maritima manant. In Campania est Neapolis: hic incolae, sicut Athenis in Graecia, praesertim Minervam honorant, litterarum deam. Matronae cum puellis et ancillis statuam deae rosis et violis ornant; poetae quoque deae victorias et audaciam celebrant. Magnas divitias denique Campaniae incolae habent.