De Hercule
Herculés, Alcménae fílius, ólim in Graeciá habitábat. Híc omnium hominum validissimus fuisse dícitur. At Iúnó, régína deórum, Alcménam óderat et Herculem adhúc ínfantem necáre voluit. Mísit igitur duás serpentís saevissimás; hae mediá nocte in cubiculum Alcménae vénérunt, ubi Herculés cum frátre suó dormiébat. Nec tamen in cúnís, sed in scútó mágnó cubábant. Serpentés iam appropinquáverant et scútum movébant; itaque puerí é somnó excitátí sunt. Íphiclés, fráter Herculis, mágná vóce exclámávit; sed Herculés ipse, fortissimus puer, haudquáquam territus est. Parvís manibus serpentís statim prehendit, et colla eárum mágná ví compressit. Tálí modó serpentés á pueró interfectae sunt. Alcména autem, máter puerórum, clámórem audíverat, et marítum suum é somnó excitáverat. Ille lúmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerós properábat, sed ubi ad locum vénit, rem míram vídit, Herculés enim rídébat et serpentís mortuás mónstrábat.
De Ulixe
Urbem Tróiam á Graecís decem annós obsessam esse satis cónstat; dé hóc enim belló Homérus, máximus poétárum Graecórum, Íliadem opus nótissimum scrípsit. Tróiá tandem per ínsidiás captá, Graecí longó belló fessí domum redíre mátúrávérunt. Omnibus rébus igitur ad profectiónem parátís návís dédúxérunt, et tempestátem idóneam nactí mágnó cum gaudió solvérunt. Erat inter prímós Graecórum Ulixés quídam, vir summae virtútis ac prúdentiae, quem dícunt nónnúllí dolum istum excógitásse quó Tróiam captam esse cónstat. Híc régnum ínsulae Ithacae obtinuerat, et pauló antequam cum reliquís Graecís ad bellum profectus est, puellam fórmósissimam, nómine Pénelopén, in mátrimónium dúxerat. Nunc igitur cum iam decem annós quasi in exsilió cónsúmpsisset, mágná cupiditáte patriae et uxóris videndae árdébat. Postquam tamen pauca mília passuum á lítore Tróiae progressí sunt, tanta tempestás subitó coorta est ut núlla návium cursum tenére posset, sed aliae aliás in partís disicerentur.
Tłumaczony, proszę czekać..
