“Vaporitrahea”
Stat in statione vaporitrahea,
Gravis grandisque, et stillat ex ea
Pinguis olea.
Stat et sibilat, hiat et exhalat,
Ardor ex ventre flammato halat:
HEU! ut ardenter!...
HEI! Ut ferventer!
HEM! Ut fervide!
HEI! Ut calide!
Vix iam aspirat, vix iam anhelat,
Sed ustor eam carbon(e) onerat.
Curros ad eam aggregavere.
Grandes et graves, ex ferr(o), äere,
In quoque curro plebes pleraeque,
In uno – boves, in ali(o) – equae,
In tertio sedent galbae ingentes,
Sedent botulos pingues edentes,
At quartus currus continet mala,
In quinto constant clavicymbala,
Sexto ballista – magna et digna!
Sub quaque rota ferrea tigna!
Septimo – vasa cerrea plera,
Octavo – ursus et alia fera,
In nono – solum fartiles porcae,
Decimo – thecae, fasces et arcae.
At haec vehicle sunt quadraginta,
Ipse iam nescio, quae res sint intra.
Etsi parares mille baiolos
Et quisque esset mille gaiolos
Et magnopere quisque tenderet,
Tamen cederent tali pondere.
Tum – stridet,
Tum – vide!
Vapor – it,
Motus – fit.
Primo
paulatim
ut limax
graviter
Se movit
machina
per axes
segniter.
Vexavit vehicla et trahit rem totam,
Et vertitur, vertitur rota post rotam,
Et cursu maturat, et ocius cursitat
Et fremit, et crepit, strepitat, agitat.
At quorsum? At quorsum? At quorsum? Recta!
Per axes, per axes, per cava, tecta,
Per pontem, per montem, per silvam, oram,
Maturat, maturat, petitum ad horam,
At modum concrepat, et strepit, et crepitat:
Id ita, id ita, id ita, id ita,
Leviter, leniter se movit tamen,
Tamquam si esset pilula, non tramen,
Non machina gravis, hiata, spirata,
Sed micula levis minutia ferrata.
At unde quonamque, cur tam curratur?
At a quo, quomodo, quo tam prematur,
Ut currat, ut crepat, ut fremat fremorem?
Hic oritur motus ex caldo vapore,
Ex cupa hic vapor per tubos ad prela,
At concitant prela rotas per latera,
Agitant et pressant, et tramen se volvit,
Quod vapor haec prela premit et revolvit,
Et infremunt rotae, et strepit, et crepitat;
Id ita, id ita, id ita, id ita!...
Tłumaczony, proszę czekać..