Europa, Argiopes et Agenoris filia, Sidonia. hanc Iuppiter in taurum conversus a Sidone
Cretam transportavit et ex ea procreavit Minoem, Sarpedonem, Rhadamanthum. huius pater
Agenor suos filios misit, ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent.
Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo
nomine Ciliciae nomen indidit. Cadmus cum erraret, Delphos devenit; ibi responsum accepit,
ut a pastoribus bovem emeret, qui lunae signum in latere haberet, eumque ante se ageret; ubi
decubuisset, ibi fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare. Cadmus sorte audita cum
imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem Castalium venit, quem draco, Martis
filius, custodiebat. qui cum socios Cadmi interfecisset, a Cadmo lapide est interfectus,
dentesque eius Minerva monstrante sparsit et aravit, unde Spartoe sunt enati. qui inter se
pugnarunt. ex quibus quinque superfuerunt, id est Chthonius Udaeus Hyperenor Pelorus et
Echion. ex bove autem, quem secutus fuerat, Boeotia est appellata.
Tłumaczony, proszę czekać..
