Saturnus olim in terra regnābat. In poetārum Romanōrum
fabulis de Saturni regno saepe narrātur. Regnum Saturni
a poētis aevum aureum nominātur.
Incolis terrae nihil deerat. Satis cibi habēbant, quamquam
non laborābant. Neque agri neque horti colebantur sed
terra ipsa per se dabat alimenta. In fluviis non aqua sed vinum
fluēbat. Ver aeternum erat. Nullae bestiae, nullae herbae
incolis terrae nocēbant. Nemo timēbat neque lupum neque
ursum. Sine cura et sine periculis vivebātur.
Nemo bona aliēna cupiēbat. Sine poena, sine iudiciis iustitia
regnābat in mundo. Nemo vicīnum timēbat, nulla oppida muris
cingebantur. Ignōta erant bella, ignōta arma.
Nunc tamen Iuppiter, Saturni filius regnum mundi tenet. Nunc
ferreum aevum est. Ferro terra aratur, armis ferreis in bellis
pugnatur. Pecūnia nunc regnat, non iustitia. De aevo nostro
Ovidius per iocum scribit:
Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro
Venit honos: auro conciliatur amor.
Tłumaczony, proszę czekać..
