Ibi cum familia vitam ago. Ibi habitamus. Fundus meus inter fluvium et silvam situs est. Agris vineisque villa cingitur. In horto post villam non solum rosas sed etiam cepulam et alium invenire potes. Ante villam platani umbram dant. Servi in agris aut in vineis laborant. Agros vineasque servi colunt. Hortus quoque a servis colitur. Hortum statua Priapi dei custodit. Equi et vaccae a servis custodiuntur. Servi equos et vaccas mane e stabulis in pascua ducunt. Vespere bestiae numerantur. Si nulla bestiarum abest, e pascuis in stabula ducuntur. Nonnumquam tamen vacca aut vitulus longe quaeritur sed inveniri non potest. Lupi enim e silva veniunt et vitulos devorant. Equi quoque a lupis devorantur.
Dum ego domo absum, vilicus fundum curat et servis meis praeest. Servi, qui non laborant sed in umbra platani dormiunt, a vilico puniuntur. Servos bonos vilicus laudat. Servi vilicum timent et vilico parent.
Tłumaczony, proszę czekać..
