De Marco Tullio Cicerone
Marcum Tullium Ciceronem virum celebrem et oratorem magnum fuisse scimus. Qui vir magnus non ignorabat prudentiam iuris et notitiam philosophiae bono oratori necessariam esse. Sciebat enim sapientiam sine eloquentia parum civitati prodesse, eloquentiam sine sapientia simper obese, prodesse numquam. Ut Philosophiam et artem rhetoricam melius cognosceret, in Graeciam et in Asian navigavit. Bene eruditus ex Graecia in patriam remigravit, ut rebus publicis se daret. cum consul esset, diligenter videbat, ne quid detrimenti res publica caperet. tum quoque, cum consul esse desiit, operam dabat, ut cives liberi et salvi vivere possent. in oratione contra marcum antonium ita dixit: si quid in corpore est, quod reliquo corpori noceat, id patimur uri et secari, ut membrum potius quam otum corpus pereat. sic in corpore rei publicae amputetur, quidquid est pestiferum, ut totum corpus salvum sit.
Cicero a militibus antonii interfectus est
Tłumaczony, proszę czekać..
