In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, gen tłumaczenie - In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, gen polski jak to powiedzieć

In omni Gallia eorum hominum, qui a

In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. 2 Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. 3 Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. 4 Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. 5 Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; 6 si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. 7 Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. 8 His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. 9 Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. 10 hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. 11 Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, 12 et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
0/5000
Z języków takich jak: -
Na język: -
Wyniki (polski) 1: [Kopiuj]
Skopiowano!

Tłumaczony, proszę czekać..
 
Inne języki
Tłumaczenie narzędzie wsparcia: Klingoński, Wykryj język, afrikaans, albański, amharski, angielski, arabski, azerski, baskijski, bengalski, białoruski, birmański, bośniacki, bułgarski, cebuański, chiński, chiński (tradycyjny), chorwacki, czeski, cziczewa, duński, esperanto, estoński, filipiński, fiński, francuski, fryzyjski, galicyjski, grecki, gruziński, gudżarati, hausa, hawajski, hebrajski, hindi, hiszpański, hmong, igbo, indonezyjski, irlandzki, islandzki, japoński, jawajski, jidysz, joruba, kannada, kataloński, kazachski, khmerski, kirgiski, koreański, korsykański, kreolski (Haiti), kurdyjski, laotański, litewski, luksemburski, macedoński, malajalam, malajski, malgaski, maltański, maori, marathi, mongolski, nepalski, niderlandzki, niemiecki, norweski, orija, ormiański, paszto, pendżabski, perski, polski, portugalski, rosyjski, ruanda-rundi, rumuński, samoański, serbski, shona, sindhi, somalijski, sotho, suahili, sundajski, syngaleski, szkocki gaelicki, szwedzki, słowacki, słoweński, tadżycki, tajski, tamilski, tatarski, telugu, turecki, turkmeński, ujgurski, ukraiński, urdu, uzbecki, walijski, wietnamski, węgierski, włoski, xhosa, zulu, łaciński, łotewski, Tłumaczenie na język.

Copyright ©2025 I Love Translation. All reserved.

E-mail: