De Persheo
Haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iōvis, maximī deōrum; avus eius Acrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. Comprehendit igitur Perseum adhuc īnfantem, et cum matre in arcā ligneā inclūsit. Tum arcam ipsam in mare coniēcit. Danaë, Perseī mater, magnopere territa est; tempestās enim magna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiēbat. Iuppiter tamen haec omnia vídit, et fílium suum serváre cónstituit. Tranquillum igitur fécit mare, et arcam ad ínsulam Seríphum perdúxit. Húius ínsulae Polydectés tum réx erat. Postquam arca ad lítus appulsa est, Danaé in haréná quiétem capiébat. Post breve tempus á piscátóre quódam reperta est, et ad domum régis Polydectis adducta est. Ille mátrem et puerum benígné excépit, et iís sédem tútam in fínibus suís dedit. Danaé hóc dónum libenter accépit, et pró tantó benefició régí grátiás égit.
Tłumaczony, proszę czekać..
