De Ulixe
Urbem Tróiam á Graecís decem annós obsessam esse satis cónstat; dé hóc enim belló Homérus, máximus poétárum Graecórum, Íliadem opus nótissimum scrípsit. Tróiá tandem per ínsidiás captá, Graecí longó belló fessí domum redíre mátúrávérunt. Omnibus rébus igitur ad profectiónem parátís návís dédúxérunt, et tempestátem idóneam nactí mágnó cum gaudió solvérunt. Erat inter prímós Graecórum Ulixés quídam, vir summae virtútis ac prúdentiae, quem dícunt nónnúllí dolum istum excógitásse quó Tróiam captam esse cónstat. Híc régnum ínsulae Ithacae obtinuerat, et pauló antequam cum reliquís Graecís ad bellum profectus est, puellam fórmósissimam, nómine Pénelopén, in mátrimónium dúxerat. Nunc igitur cum iam decem annós quasi in exsilió cónsúmpsisset, mágná cupiditáte patriae et uxóris videndae árdébat. Postquam tamen pauca mília passuum á lítore Tróiae progressí sunt, tanta tempestás subitó coorta est ut núlla návium cursum tenére posset, sed aliae aliás in partís disicerentur.
Tłumaczony, proszę czekać..
