IC 38]I. die 8 iulii 1988 litis contestatio locum habuit, sic statuto  tłumaczenie - IC 38]I. die 8 iulii 1988 litis contestatio locum habuit, sic statuto  polski jak to powiedzieć

IC 38]I. die 8 iulii 1988 litis con

IC 38]
I. die 8 iulii 1988 litis contestatio locum habuit, sic statuto dubio: An constet de nullitate matrimonii, in casu:
1) ex capite viri impotentiae,
2) ob errorem mulieris actricis in qualitatem tamquam in prima instantia;
3) ob dolum a viro convento patratum, tanquam in prima instantia; et, quatenus negative:
4) An consilium praestandum sit SS.mo pro dispensatione super rato.
Expleta, tandem, brevi suppletiva instructione atque commutatis defensionibus Cl.morum Patronorum Partibus institutorum «Ex officio», atque R. D. Vinculi Defensoris Nostri Apostolici Tribunalis, hodie videnda est causa sub capitibus ut supra concordatis.

II. Ad impotentiam quod attinet, can. 1084 CIC 1983 clariori forma ac praecedens Codex impedimentum hoc ex iure naturali proveniens exponit: «Impotentia coëundi antecedens et perpetua, sive ex parte viri sive ex parte mulieris, sive absoluta sive relativa, matrimonium ex ipsa eius natura dirimit».
Quapropter cum in consensu matrimoniali contrahentes actu voluntatis mutuo sibi tradant et accipiant ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem, copula coniugalis inest in obiecto contractus matrimonialis. Atque eo ipso si impossibilis est perfectio copulae coniugalis ex defectu quidem antecedente et insanabili seu perpetuo, in alterutro contrahentium, consensum coniugalem hisce in adiunctis praestitum patet irritum esse ob impedimentum quidem iuris naturae.

III. «Ut consensus matrimonialis haberi possit, necesse est ut contrahentes non ignorent matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum ad prolem, cooperatione aliqua sexuali, procreandam» (can. 1096, § 1). Nedum nubentes nosse debent naturam matrimonii ineundi, sed capacitate gaudere perficiendi actus per se aptos ad procreationem filiorum.
10. - «Impotentia coëundi antecedens et perpetua, sive ex parte viri sive ex parte mulieris, sive absoluta sive relativa, matrimonium ex iure naturae dirimit» (can. 1084, § 1). Inhabilitas ad copulam sexualem requiritur ut sit antecedens nuptiis et perpetua necnon certa moraliter. Nam «Si impedimentum impotentiae dubium sit, sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum nec, stante dubio, nullum declarandum» (can. 1084, § 2).
Habetur impotentia canonica quando deest capacitas viri coëundi seu penetrandi in vaginam mulieris, quin amplius requiratur verum semen in testiculis elaboratum, iuxta Decretum Congregationis pro Doctrina Fidei sub die 13 maii 1977 (cf. AAS 1977, p. 426, n. 2).
Hoc Decretum in Decisione Rotali, videntibus Novem, diei 27 ianuarii 1986, coram Serrano, Ponente (Prot. N. 13.570), probatum est, in suo principio, applicandum fore matrimoniis quoque antecedenter seu ante diem 13 maii 1977 celebratis (cf. ARRT Dec., vol. LXXVIII, [1986] p. 75, n. 41).
11. - Sterilitas perpendi potest in seipsa et ut qualitas exclusa, iuxta legem:
a) substantialiter attenta, sterilitas «matrimonium nec prohibet nec dirimit, firmo praescripto can. 1098» (can. 1084, § 3);
b) sterilitas ut exclusa a nupturiente ad illud matrimonium amplectendum, quoniam contrahens tantum dolo deceptus admitteret illas nuptias, carentes optata qualitate generandi prolem:
«Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit» (can. 1098). Sine dolo nubentis, sterilitas minime nocet validitati matrimonii; quapropter si altera pars admiserit factum sterilitatis in comparte aut dolo decepta minime fuerit in contrahendo coniugio quoad sterilitatem alterius, hac ex provincia, valet matrimonium.

0/5000
Z języków takich jak: -
Na język: -
Wyniki (polski) 1: [Kopiuj]
Skopiowano!

Tłumaczony, proszę czekać..
 
Inne języki
Tłumaczenie narzędzie wsparcia: Klingoński, Wykryj język, afrikaans, albański, amharski, angielski, arabski, azerski, baskijski, bengalski, białoruski, birmański, bośniacki, bułgarski, cebuański, chiński, chiński (tradycyjny), chorwacki, czeski, cziczewa, duński, esperanto, estoński, filipiński, fiński, francuski, fryzyjski, galicyjski, grecki, gruziński, gudżarati, hausa, hawajski, hebrajski, hindi, hiszpański, hmong, igbo, indonezyjski, irlandzki, islandzki, japoński, jawajski, jidysz, joruba, kannada, kataloński, kazachski, khmerski, kirgiski, koreański, korsykański, kreolski (Haiti), kurdyjski, laotański, litewski, luksemburski, macedoński, malajalam, malajski, malgaski, maltański, maori, marathi, mongolski, nepalski, niderlandzki, niemiecki, norweski, orija, ormiański, paszto, pendżabski, perski, polski, portugalski, rosyjski, ruanda-rundi, rumuński, samoański, serbski, shona, sindhi, somalijski, sotho, suahili, sundajski, syngaleski, szkocki gaelicki, szwedzki, słowacki, słoweński, tadżycki, tajski, tamilski, tatarski, telugu, turecki, turkmeński, ujgurski, ukraiński, urdu, uzbecki, walijski, wietnamski, węgierski, włoski, xhosa, zulu, łaciński, łotewski, Tłumaczenie na język.

Copyright ©2024 I Love Translation. All reserved.

E-mail: