Inter Protagoram et discipulum controversia
Euathlus, adulescens dives, in disciplinam
Protagorae se dedi promisitque mercedem grandem
pecuniam.
- Dimidium eius pecuniae statim habe, reliquum
dimidum dabo, si primam causam apud iudices vicero.
Sed Euathlus longum tempus causas nullas recipiebat.
Magister tandem litem cum Euthlao contestatur.
Apud iudices dixit Protagoras:
- Stulte adulescens! Reddes quod peto sive contra te iudicatum
erit sive pro te.
Nam si contra te lis data erit, merces
mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero pro te
iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur quia tu viceris.
Ad ea respondet Euathlus:
- Magister sapintissime! Non reddam, quod petis. Nam si iudices pro
me pronuntiaverint, nihil tibi ex sententia debebintur, quia ego vicero,
si contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.
Sic ab adylescente discipulo magister eloquentia inclutus confutatus est.
Tłumaczony, proszę czekać..