Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam
sic videmus alios infantes; nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et voluntates meas
volebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi nec ullo suo sensu
valebant introire in animam meam. Itaque iactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae
poteram, qualia poteram: non enim erant veresimilia. Et cum mihi non obtemperabatur vel non intellecto
vel ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non servientibus et me de illis flendo vindicabam.
Tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes quam scientes
nutritores mei.
6.
Tłumaczony, proszę czekać..
