Carolus erat dicendi peritus atque omnia copiose exprimere pirerat: multum enim temporis ad discendum et legendum impendit. Nec patrio sermone contentus etiam peregrinas linguas discere studuit; linguam Latinam ita didicit, ut et Latine oraret et Latinos sermones haberet.
Ut ipse liberos suos educaret ad recte vivendum, numquam sine illis cenabat, nullam occasionem omittebat illos liberalibus studiis erudiendi. Cum multis in sciptis, quae a monasteriis acceperat, sermonem incultum cognosceret, consilium cepit epistulam ad abbates mittendi; haec fere scripsit: