De Demetrio Rhodum insulam obsidente. Demetrius Poliorcetes, dux clarissimus, Rhodum
insulam oppidumque pulcherrimum in ea situm obsidebat oppugnabatque. Tum ibi in obsidione
aedes quasdam, quae extra muros cum parvo praesidio erant, capere et igni delere parabat. In his
aedibus erat celeberrima Ialysi imago, Protogenis, pictoris illustris manu facta; Demetrius eius
imaginis pulchritudinem Rhodiis invidebat. Mittunt Rhodii legatos ad Demetrium cum his verbis:
“Cur tu imaginem illam incendio delere desideras? Si nos superaveris et oppidum ceperis, imago
quoque incolumis in tua potestate erit. Sin autem nos vincere non potueris, considerabis: Rhodios
bello vincere non potui, at bellum cum artifice mortuo gessi”. Haec ubi Demetrius ex legatis
audivit, oppugnatione destitit et non solum imagini sed etiam civitati pepercit.
Tłumaczony, proszę czekać..
